Romans 1

Romani sunt partis Italiae. Hi praeventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus et interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiae contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judaeis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judaeis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium praedicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, praemittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judaeis tamen cognitum recte praeponitur: etsi pluribus indita haec nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. Ecce de humili altus. A doctrina scribarum et Pharisaeorum: hoc contra Judaeos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: Act. 13.. HAYM. Bona annuntiatio est, etc. Non ab homine inventum. completionem, non venit ut subitum, sed longe ante promissum. Unde in hoc verbum verum est: Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati haereticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminae substantiae: nec tamen Deus et homo pars hujus personae dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. AUG., Tract. 105 in Joan. Praedestinata est ista humanae naturae tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Praedest. sanct., c. 15. Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quae locutio in Scripturis praecipue veteribus est usitatissima, ut: CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra praestitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus. Non solum Judaeis, cum quibus (quia sine lege vocati) non debent sub lege agere. Pro ejus gloria, non nostra sicut vos facitis. Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Graeco. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiae ejus cultores esse probantur. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Haec autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum. Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione. . Ut quae verbis suadere non poterat, praesens suaderet virtute miraculorum. Modo ego sum desolatus, sicut et vos: etsi non sentitis, sed sic, consolaremur. Quia renati, et aliqui recti; vide supra: De Judaeis tacet, quia magister gentium. Graecos praeponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebraei, nec Graeci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur haec praedicatio. quia missus ad omnes. . etc. Quia signis firmatur incredibilis praedicatio: quod non est in falsis praeconibus. AMBR. Est quae gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quae non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. In Abacuc cap. 2. ita est: Sed hoc et talia plura testimonia quae ponit, ab Hebraicae veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetae sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione. Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab aequitate discordat. Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti. GREG., lib. X Moral., c. 4. Notum est quod ex hujus mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei, quod omnem latet creaturam: ut ratio substantiae ejus vel naturae, et mysterium humanae liberationis. AUG. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adjuvit, ne sola natura sufficere videretur. GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: Marc. 16.. etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quae fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo. AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Aenaeae in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romae subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos daemones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes. etc. AUG., lib. de Grat. et libero arbit., c. 21. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum, ad inclinandas eorum voluntates, sive ad bona, pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando occulto, aliquando aperto, semper autem justo. GREG., Homil. 11 in Ezech. Peccatum quod poenitentiae lamento non diluitur, etc., usque ad Deus permittit ut caecata mens etiam in alia labatur. Exsequitur latius per partes culpam et poenam, ut comparet. Ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt, qui non erat, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori. Et exsequitur partes immunditiae, quod feminae in feminas, masculi in masculos: in quibus comparat poenam culpae, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit: AMBR. Nomen Dei qui est verus, dederunt his qui non sunt dii. AUG. Veritas creaturae a Deo est, sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt, creaturas tanquam Creatorem colentes. etc. Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum, ut solem, addit: Hic damnat quae in simulacris intelligebant. Quasi dicat: Verum est, quod Deo vero benedictio est in saecula: diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt, est falsitas. Id est voluptates quae, etsi delectent, sunt passiones tamen, naturae non nominandae. AUG., lib. III cont. Jul. Pelag., c. 20. Putas Juliane Apostolum ex hoc laudasse libidinem, etc., usque ad contra naturam est et flagitiosum. etc. AUG. Sed istas poenas pauci vident, etc., usque ad peccata sunt et poenae. Hic causa propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratur. etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per poenam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. etc. Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. qui aliorum bona negant, vel invertunt. Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem aeternam incurrere posse damnationem. Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem. . Incompositio corporis indicat qualitatem mentis. Ne putentur his tantum poenis affligi quibus delectantur, addit ultimam, mortem aeternam. etc. Consentire est tacere, cum possis arguere; vel errorem fovere.